previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. Q. Fabius inde et C. Iulius1 consules2 facti. eo anno non3 segnior discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma sumpta: Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. quorum bellorum crescente cura Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. [2] ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant: Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. [3] qui terrores cum compescere deberent, auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte plebi mos detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem militarem impediendam. [4] ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius4 collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent. [5] ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in Veientes. in Veientes nihil dignum memoria gestum; [6] et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit.5 unus ille vir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. [7] nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita [p. 362] instruxisset aciem, ut solo equitatu emisso exercitum6 hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; [8] nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum adcelerare aut, si aliud nihil, stare7 instructos. [9] iniussu signa referunt maestiquecrederes victosexsecrantes nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam, redeunt in castra. [10] nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars qua civem regant, quam qua hostem superent. [11] Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium consulem creant, Fabio collega Cn. Manlius8 datur.

1 Iulius sigonius (from Dion. Hal. viii. 90. 5 and Cassiod. C.I.L. i2, p. 101): tullius ω.

2 A.U.C. 272-274

3 anno non ω: anno M (cf. §4).

4 ipsius Mς: ipsius eius ω.

5 the words ducendus to fuit give the text as restored by Conway and Walters (cf. class. Quart. 1910, p. 276): the good MSS. order the words thus: ducendus Fabio in Veientes, in Aequos Furio datur, et in Aequis quidem nihil dignum memoria gestum est; Fabio aliquanto plus negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit.

6 A.U.C. 272-274

7 stare muretus: instare (instrare O) ω.

8 Manlius ed. ald. (from II. xlvii. 1, Dion. Hal. ix. 5. 1, and Diod. xi. 50; but Cassiod. C.I.L. i2, p. 101 has Cn. Mallius): Manilius (or Mam-) ω.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (26):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: