previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. duplex inde Hannibali gaudium fuitneque enim quicquam eorum quae apud hostes agerentur eum fallebat, et perfugis multa indicantibus1 et per suos explorantem; [2] —nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium virium decessisse. [3] tumulus erat inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie iniquiorem erat hosti locum facturus. [4] eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem procursurum2 ad obsistendum satis sciebat, contrahere.3 [5] ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, [6?] sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis4 insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere. [7] in has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum equitumque. [8] necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce ad capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium.

[p. 296] primo statim conspectu contempta paucitas, [9?] ac5 sibi quisque deposcere pellendos inde hostes ac locum6 capiendum; dux ipse inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis7 increpat hostem. [10] principio levem armaturam dimittit; deinde conferto agmine mittit equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret, instructis legionibus procedit. [11] et Hannibal laborantibus suis alia atque alia crescente8 certamine mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem, ac totis utrimque viribus certatur. [12] prima levis armatura Romanorum, praeoccupatum ex inferiore loco9 succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. [13] peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac directa10 pugna esset, haudquaquam impar futura: tantum animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta; [14] sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut nec animus11 ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

1 indicantibus s': non indicantibus P: ultro indicantibus pluyqers.

2 procursurum Madvig. per/occursurum P.

3 contrahere ς: et contrahere P.

4 tegendis ς: detegendis P.

5 A.U.C. 537

6 ac locum Perizonius: ad locum P.

7 ac locum Perizonius: ad locum P.

8 crescente ς: aut crescente P.

9 ex inferiore loco Madvig: inferiore loco P.

10 directa Madvig: si recta P: recta ς.

11 ut nec animus ς: nec ut animus P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
  • Cross-references to this page (4):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: