previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda graviter ictus fuerat, [2?] tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis postremo equis, quia consulem vel ad1 regendum equum vires deficiebant. [3] tum nuntianti2 cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere equites, dixisse Hannibalem ferunt: “quam mallem, vinctos mihi traderet!” [4] equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam irati trucidarent, quos pellere non poterant. [5] pepulerunt tamen iam paucos superantes et labore ac volneribus fessos, inde dissipati omnes sunt equosque ad fugam qui poterant repetebant.

[6] Cn. Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem [p. 360] vidisset, [7?] “L. Aemili,” inquit, “quem unum insontem3 culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes4 ego te tollere possum ac protegere. [8] ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc5 lacrimarum satis luctusque est.”

[9] ad ea consul: “tu6 quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto: sed cave frustra miserando exiguum tempus e manibus hostium evadendi absumas. [10] abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac priusquam victor hostis advenit praesidiis firment; privatim Q. Fabio, L. Aemilium7 praeceptorum eius memorem et vixisse adhuc et mori. [11] me8 in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam, ut9 alieno crimine innocentiam meam protegam.” [12] haec eos10 agentes prius turba fugientium civium deinde hostes oppressere; consulem ignorantes quis esset, obruere11 telis, Lentulum inter tumultum12 abripuit equus. tum undique13 effuse fugiunt. [13] septem milia hominum in minora castra, decem in maiora, duo ferme in vicum ipsum Cannas perfugerunt; qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento tegente14 vicum circumventi sunt. [14] Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium [p. 362] insertus15 agmini, cum quinquaginta fere equitibus16 Venusiam perfugit.

[15] quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti equites et tantadem17 prope civium sociorumque pars caesi dicuntur; [16] in his ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta18 tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aediliciiinter eos Cn. Servilium Geminum19 et M. Minucium numerant, qui magister equitum priore anno, aliquot annis ante consul20 fuerat, [17?] —octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum legi deberent cum sua voluntate milites in legionibus facti essent. [18] capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.

1 vel ad Heraeus: et ad P: ad ς.

2 nuntianti (nunc-) crévier: denuntianti P: renuntianti Gronovius.

3 A.U.C. 538

4 et comes walch: comes P.

5 sine hoc ς: si hoc P: sine hac Gronovius.

6 consul: "tu ς: consulto P.

7 L. Aemilium ς: aemilium P.

8 me ς: me et P: memet Weissenborn.

9 ut ς: aut P.

10 haec eos Madvig: haec ex P: haec Weissenborn.

11 obruere ς: obruerent P.

12 inter tumultum Gronovius: in tumulum P: in tumultu ς.

13 undique Alschefski: unde P.

14 tegente ς: tegentes P.

15 insertus C. L. Bauer: infestus P.

16 A.U.C. 538

17 et tantadem Madvig: etanta P.

18 undetriginta (XIX) Gronovius: uigintiunudice P.

19 Geminum Gronovius: inimum P.

20 aliquot annis ante consul J. Gronovius: consul aliquot ante annis J. F. Gronovius: aliquot annis ante P.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.61
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: