Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. vis Sabinorum ingens prope ad moenia
urbis infesta populatione venit; foedati agri, terror
iniectus urbi est. tum plebs benigne arma cepit;
reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus
[p. 88]
scripti.
[2]
alterum Nautius contra Sabinos duxit1 castrisque ad Eretum positis, per expeditiones parvas,
plerumque nocturnis incursionibus, tantam vastitatem in Sabino agro reddidit ut comparati ad eam
prope intacti bello fines Romani viderentur.
[3]
Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio fuit; nam cum haud procul ab hoste
castra posuisset, nulla magnopere clade accepta
castris se pavidus tenebat.
[4]
quod ubi senserant
hostes, crevit ex metu alieno, ut fit, audacia, et nocte
adorti castra postquam parum vis aperta profecerat,
munitiones postero die circumdant. quae priusquam undique vallo obiectae clauderent exitus quinque equites inter stationes hostium emissi Romam
pertulere consulem exercitumque obsideri.
[5]
nihil
tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit.
itaque tantus pavor, tanta trepidatio fuit quanta si
urbem, non castra hostes obsiderent.
[6]
nautium
consulem arcessunt. in quo cum parum praesidii
videretur dictatoremque dici placeret qui rem perculsam restitueret, L. Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.
[7]
operae pretium est audire qui omnia prae divitiis
humana spernunt neque honori magno locum neque
virtuti putant esse, nisi ubi effuse2 afluant3 opes.
[8]
spes unica imperii populi Romani L. Quinctius
[p. 90]
trans Tiberim, contra eum ipsum locum ubi nunc4 navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata Quinctia vocantur.
[9]
ibi ab legatis—seu fossam fodiens palae5 innixus seu cum araret, operi certe, id quod constat, agresti intentus—salute data in vicem redditaque rogatus ut, quod bene verteret ipsi reique publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque “satin salve?”6 togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam iubet.
[10]
qua simul absterso pulvere ac sudore velatus processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in urbem vocant, qui terror sit in exercitu exponunt.
[11]
navis Quinctio publice parata fuit,transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars. ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum.
[12]
et plebis concursus ingens fuit;
sed ea nequaquam tam laeta Quinctium vidit, et
imperium7 nimium et virum ipso8 imperio vehementiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam vigilatum est in urbe.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.