previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

38. idus Maiae venere. nullis subrogatis magistratibus privati pro decemviris neque animis ad imperium inhibendum imminutis neque ad speciem honoris insignibus prodeunt. id vero regnum haud dubie videri. [2] deploratur in perpetuum libertas, nec vindex quisquam exsistit aut futurus videtur. nec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis, imperiumque ibi esse ubi non esset libertas indignabantur. [3] Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere; lateque [p. 124] populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas1 egissent, recepto ad Eretum2 quod passim vagatum erat agmine castra locant, spem in discordia Romana ponentes: eam impedimentum dilectui fore. [4] non nuntii solum sed per urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. decemviri consultant quid opus facto sit, destituti inter patrum et plebis odia. addit3 terrorem insuper alium fortuna. [5] Aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde excursionibus Tusculanum agrum. legati ea4 ab Tusculo praesidium orantes nuntiant. [6] is pavor perculit decemviros ut senatum simul duobus circumstantibus urbem bellis consulerent. citari iubent in curiam patres haud ignari quanta invidiae immineret tempestas: [7] omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, temptationemque eam fore abolendi sibi magistratus, ni consensu resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis animi conatus aliorum comprimerent. [8] postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo rem desuetam usurparent; [9] hostibus [p. 126] belloque gratiam habendam, quod solitum quicquam5 liberae civitati6 fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem raroque usquam noscitare; [10] curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi7 consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur: iam caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui det, et quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat dilectum. [11] haec fremunt plebes. patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant. indignitate rerum cesserant in agros, suarumque rerum erant amissa publica, tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque impotentium dominorum se amovissent. [12] postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores simul ad pignera capienda sciscitandumque num consulto detrectarent referunt senatum in agris esse. laetius id decemviris accidit quam si praesentes detrectare imperium referrent. [13] iubent acciri omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto [p. 128] spe ipsorum frequentior convenit. quo facto proditam8 a patribus plebs libertatem rata, quod iis qui iam magistratu abissent privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus senatus paruisset.

1 A.U.C. 305

2 ad Eretum ς: ad fretum ω: ac eretum M?: ad efretum PFU.

3 addit ω: addidit VHRDL.

4 legati ea V: legatie D?: legati ω.

5 A.U.C. 305

6 civitati drakenborch (confirmed by V): ciuitatis ω.

7 ipsi ω:ipsis M: ipsi suum Conway and Walters.

8 A.U.C. 305

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (44 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Praeco
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apparitores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decemviri
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERE´TUM
    • Smith's Bio, Meren'da
  • Cross-references in general dictionaries to this page (29):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: