previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. consules inde A. Postumius1 Albus Sp.2 [p. 12] Furius Fusus.3 furios Fusios4 scripsere quidam;5 id admoneo, ne quis immutationem virorum ipsorum esse quae nominum est putet. [2] haud dubium erat quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide oblatoadeo civitates hae6 perpetuo in Romanos odio certaverebellum summa vi parabatur. [3] sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos; isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit. [4] compulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. [5] necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset, datum negotium est consulibus ut principibus coloniae Romam excitis quaererent quid rei esset. [6] qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam venerant dimitterentur.

[7] bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit ignarusque multitudinis, quia nusquam [p. 14] universa conspecta fuerat, imparem copiis exercitum7 temere pugnae commisit. [8] primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. [9] Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus ut, quae forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est, Postumio, alteri consulum, negotium daretur videret ne quid res publica detrimenti caperet. [10] ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes qui arma ferre possent optimum visum est: pro consule T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; [11] ad eum explendum Latini Hernicique et colonia Antium dare Quinctio subitarios militesita tum repentina auxilia appellabantiussi.

1 A. Postumius R? Pighius (cf. C.I.L. i2, p. 103): an Postumius M: Postumius ω.

2 A.U.C. 290

3 Fusus Sigonius (C.I.L.i2, p. 116): Fuscus ω.

4 Furios Fusios ς: Furios (or -us) Fusios Fabios ω.

5 A.U.C. 290

6 hae O: haec H: eae VD3: ae or aee or se(omitted by U) ω.

7 A.U.C. 290

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.48
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.40
  • Cross-references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Miles
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, A. Postumius Albus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quintius Barbatus Capitolinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ager publicus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Antium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Valerius Potitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dilectus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ecetranis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Furii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sp. Furius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DICTA´TOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUSTI´TIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROCONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PROPRAETOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), A´NTIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ECETRA
    • Smith's Bio, Albi'nus
    • Smith's Bio, Fu'ria Gens
    • Smith's Bio, Medulli'nus
    • Smith's Bio, Vindi'cius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: