previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Libri III Periocha

SEDITIONES de agrariis legibus fuere. Capitolium ab exulibus et servis occupatum caesis his receptum est. census bis actus est. priore lustro censa sunt civium capita viii milia DCCXIIII praeter orbos orbasque, sequenti cxvii milia ccxviiii. cum adversus Aequos male gesta res esset, L. Quintius Cincinnatus dictator factus, cum rure intentus operi rustico esset, ad id bellum gerendum arcessitus est. is victos hostes sub iugum misit. tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent x, tricesimo sexto anno a1 primis tribunis plebis. petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad constituendas eas proponendasque x viri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecentesimo2 anno quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad x viros imperium translatum. hi x tabulis legum positis cum modeste se in eo honore gessissent et ob id in alterum quoque annum eundem esse magistratum placuisset, duabus tabulis3 ad x adiectis cum complura inpotenter fecissent, magistratum noluerunt deponere et in tertium annum retinuerunt, donec inviso eorum imperio finem adtulit libido Appi Claudi. qui cum in amorem Virginiae virginis incidisset, summisso, qui eam in servitutem peteret, necessitatem patri eius Virginio inposuit. rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset ne in potestatem stuprum inlaturi veniret. hoc tam magnae iniuriae exemplo pleps concitata montem [p. 252] Aventinum occupavit coegitque x viros abdicare se magistratu. ex quibus Appius, qui praecipuam poenam meruerat, in carcerem coniectus est; ceteri in exilium acti. res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.

[p. 256]

1 a omitted in the MSS.

2 altero et trecentesimo ald.: nono trigesimo MSS.

3 placuisset, duabus tabulis Sigonius: omitted in MSS.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: