previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis1 temporibus praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est adgressus. [2] frumento namque ex [p. 300] Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque2 ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones frumenti facere instituit; [3] plebemque hoc munere delenitam, quacumque incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe despondentem. [4] ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere, et quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium fore. [5] iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis maturisve satis consiliis oppressit. [6] consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen; [7] et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen. [8] hic Minucius eandem publice3 curationem agens quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad senatum [p. 302] defert: [9] tela in domum Maeli4 conferri, eumque5 contiones domi habere, ac non dubia regni consilia esse. tempus agendae rei nondum stare: cetera iam convenisse: et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. [10] quae postquam sunt audita, cum6 undique primores patrum et prioris anni consules increparent quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules quod exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam vindicem; [11] tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent. opus esse non forti solum viro, sed etiam libero exsolutoque legum vinclis. [12] itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse. adprobantibus cunctis primo Quinctius abnuere et quid sibi vellent rogitare, qui se aetate exacta tantae dimicationi obicerent. [13] dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque haud immeritis onerarent, [p. 304] et consul nihil remitteret, [14?] precatus tandem deos7 immortales Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei publicae esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.

1 A.U.C. 314-315

2 A.U.C. 314-315

3 eandem publice florebellus: eandem reip. (or reip_) ω: eandem rēp. M: ead.. reip. V.

4 Maeli Conway and Walters: maelii (or melii) ω: maeuii V.

5 A.U.C. 314-315

6 cum Alschefski: et ω.

7 A.U.C. 314-315

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.21
  • Cross-references to this page (18):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (26):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: