previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

61. fuere autem tribuni T. Quinctius1 Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus2 iterum A. Manlius L. Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. [2] Ab iis primum circumsessi Veii sunt. sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes essent. [3] ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Volscum avocata bellum.

[4] tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium [p. 456] Rutulum3 iterum. [5] cum Volscis inter Ferentinum4 atque Ecetram5 signis conlatis dimicatum; [6] Romanis secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque6 arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales. [7] arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem convecto; [8] taedioque recessum inde foret, ni servus arcem Romanis prodidisset. Ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pavore oppressa in deditionem venit. [9] diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est. [10] proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Servius Romanus vocitatus. sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum, fuisse credant. [11] praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit; sed eam reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

[p. 458]

1 A.U.C. 349-350

2 Iulius Iulus Sigonius (C.I.L. 12, p. 114): iulius tullus ω.

3 Rutulum as at chap. xxxv. § 4: rutilum L: rutilium ω.

4 A.U.C. 348-350

5 Ecetram a2: eceteram ωa: et ceteram B: e cetere L.

6 praeterque ς: praeterquam ω: propterquam B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
hide References (47 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: