Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
17. ingens inde haberi captivus vates coeptus,
eumque adhibere tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos
rite placandos coepere;
[2]
inventumque tandem est
ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne
di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano
monte non rite concepisse;
[3]
unam expiationem eorum
[p. 60]
esse ut tribuni militum abdicarent se magistratu,1 auspicia de integro repeterentur, et interregnum
iniretur.
[4]
ea ita facta sunt ex senatus consulto.
interreges tres deinceps fuere, L. Valerius Q.
Servilius Fidenas M. Furius Camillus.
[5]
nunquam
desitum interim turbari, comitia interpellantibus
tribunis plebis donec convenisset prius ut maior pars
tribunorum militum ex plebe crearetur.
[6]
quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum
Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac
[7?]
Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes
Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum
est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere
non deberent;
[8]
nunc iam pro se fortunam suam illis
negare. maxima iam in parte2 Etruriae gentem
invisitatam,3 novos accolas esse,4 cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit.
[9]
sanguini tamen nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuventutis suae voluntate ad id
bellum eant non impediant.
[10]
eum magnum advenisse
hostium numerum fama Romae erat; eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit,
coepere.5 [p. 62]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

