previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Veiis captis sex tribunos militum consulari1 potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum K. Fabium Ambustum tertium2 L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium. [2] corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro relictum. [3] ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.

[4] Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad id creati terna iugera et septunces viritim diviserant. [5] ea largitio sperni coepta, quia spei maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro? [6] urbem [p. 84] quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia3 publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant. [7] quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. [8] ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos4 Veios, duasque urbes communi rei publica5 incoli a populo Romano posse.

[9] adversus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse: [10] quid in duabus6 fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit? postremo se relinqui a civibus in patria posse: [11] ut relinquant patriam atque cives nullam vim unquam subacturam, et T. Siciniumis enim ex tribunis plebis rogationis eius lator eratconditorem Veios sequantur relicto deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.

1 A.U.C. 359

2 tertium sigon. (C.I.L. i2, p. 118): iterum (wanting in V) ς.

3 A.U.C. 359

4 ad habitandos heerwagen: a habitandos P: habitandos ς: habitando V.

5 communi rei publica (republica) Weissenborn: communi rei V: communes reipublicae ς.

6 duabus DLA: duabus urbibus ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (30 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: