Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. senatum vero incitare adversus legem haud
desistebat: ne aliter descenderent in forum, cum
dies ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent
sibi pro aris focisque et deum templis ac solo in quo
nati essent dimicandum fore.
[2]
nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem
patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse
urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui
[p. 106]
monumento gloriae suae et ante oculos habere urbem1 latam in triumpho suo, insistere omnes vestigiis
laudum suarum;
[3]
sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in captivo
solo habitare populum Romanum et victrice patria
victam mutari.
[4]
his adhortationibus principis2 concitati patres, senes iuvenesque, cum ferretur lex agmine facto in
forum venerunt, dissipatique per tribus suos quisque
[5?]
tribules prensantes orare cum lacrimis coepere ne eam
patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac
patres eorum dimicassent desererent, Capitolium,
aedem Vestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
[6]
ne exsulem, extorrem populum Romanum ab
solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem agerent,
eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi
Veios, ne Roma desereretur.
[7]
quia non vi agebant
sed precibus et inter preces multa deorum mentio
erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una3 plures tribus antiquarunt quam iusserunt.
[8]
adeoque ea victoria laeta patribus fuit ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri
Veientani septena iugera plebi dividerentur, nec
patribus familiae tantum, sed ut omnium in domo
[p. 108]
liberorum capitum ratio haberetur, vellentque in eam4 spem liberos tollere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

