Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. dum haec Veiis agebantur, interim arx
Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit.
[2]
namque Galli seu vestigio notato humano, qua
nuntius a Veiis pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu aequo, nocte
[p. 158]
sublustri cum primo inermem qui temptaret viam1 praemisissent, tradentes inde arma ubi quid iniqui
esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et
trahentes alii alios,
[3?]
prout postularet locus, tanto
silentio in summum evasere ut non custodes solum
fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal ad
nocturnos strepitus, excitarent.
[4]
anseres non fefellere quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi
tamen abstinebatur. quae res saluti fuit; namque
clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius
qui triennio ante consul fuerat, vir bello egregius,
armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit, et
dum ceteri trepidant, Gallum qui iam in summos
constiterat umbone ictum deturbat.
[5]
cuius casus
prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios
armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus
amplexos trucidat.2 iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri.
[6]
sedato deinde
tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis mentibus poterat, cum praeteritum quoque periculum
sollicitaret, quieti datum est.
[7]
luce orta vocatis
classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et
recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius
primum ob virtutem laudatus donatusque non ab
[p. 160]
tribunis solum militum sed consensu etiam militari;3
[8]
cui universi selibras farris et quartarios vini ad aedes eius, quae in arce erant, contulerunt,—rem dictu parvam, ceterum inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque victu suo
fraudans detractum corpori atque usibus necessariis
ad honorem unius viri conferret.
[9]
tum vigiles eius
loci qua fefellerat adscendens hostis citati; et cum
in omnes more militari se animadversurum Q.
Sulpicius4 tribunus militum pronuntiasset,
[10?]
consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.
[11]
inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia volgatum erat inter Veios
Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab
nocturni periculi memoria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

