previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum creandos [p. 32] esse, qui kalendis Octobribus magistratum1 occiperent. [2] in quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere; [3] at enimvero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. [4] inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in vincla eos duci iussuros esse. tum C. Servilius Ahala tribunus militum: [5] “quod ad vos attinet, tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer quamnon plus in iis iuris quam in vobis animi esset; [6] sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus. proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod censet senatus, aut, si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire magistratu cogat.” [7] cum omnium adsensu comprobata oratio esset gauderentque patres sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, [8?] victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicavere.

[p. 34]

1 A.U.C. 352

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (30 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.7
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Primores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Servilius Ahala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Annus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Verginius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Calendis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • Smith's Bio, Aha'la
    • Smith's Bio, Esquili'nus
    • Smith's Bio, Julus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: