Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
44. itaque provinciae
atque exercitus divisi: bellum cum Hannibale consulibus mandatum et exercituum unus quem ipse
Sempronius habuerat, alter quem Fabius consul;
eae binae erant legiones.
[2]
M. Aemilius praetor,
cuius peregrina sors erat, iuris dictione M. Atilio
collegae, praetori urbano, mandata, Luceriam provinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius,
qui tum consul erat, praetor praefuerat.
[3]
P. Sempronio provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum
binis item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas
legiones duceret, Tuditanus a M. Pomponio acciperet.
[4]
prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia
[p. 316]
finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, P. Lentulo1 propraetori provincia vetus, T. Otacilio classis— exercitus nulli additi novi—,
[5?]
M. Valerio Graecia
Macedoniaque cum legione et classe quam haberet,
Q. Mucio cum vetere exercitu—duae autem legiones
erant—Sardinia, C. Terentio legio una2 cui iam praeerat ac3 Picenum.
[6]
scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et viginti milia sociorum. his ducibus, his copiis adversus multa simul aut mota aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium.
[7]
consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent,
prodigia procurarunt quae nuntiata erant.
[8]
murus ac
portae ...,4 et Ariciae etiam Iovis aedes de caelo
tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque
credita pro veris: navium longarum species in flumine
Tarracinae quae nullae erant visas, et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse.
[9]
his procuratis ex decreto pontificum profecti consules,
Sempronius in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater
filio legatus ad Suessulam in castra venit.
[10]
cum
obviam filius progrederetur lictoresque verecundia
maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces
equo praevectus senex, ut consul animadvertere
proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex
[p. 318]
equo inclamavit, tum demum desiliens “experiri”5 inquit “volui, fili, satin' scires consulem te esse.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

