Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34. per eosdem dies P. Scipionem par terror,
periculum maius ab novo hoste urgebat.
[2]
Masinissa
erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium,
quem deinde clarum potentemque Romana fecit
amicitia.
[3]
is tum cum equitatu Numidarum et
advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue
[p. 468]
dies noctesque infestus aderat,
[4?]
ut non vagos tantum1 procul a castris lignatum pabulatumque progressos
exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque
in medias saepe stationes omnia ingenti tumultu
turbaret.
[5]
noctibus quoque saepe incursu repentino
in portis valloque trepidatum est, nec aut locus aut
tempus ullum vacuum a metu ac sollicitudine erat
Romanis,
[6?]
compulsique intra vallum adempto rerum
omnium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artiorem eam appareret, si se Indibilis, quem
cum septem milibus et quingentis Suessetanorum
adventare fama erat,
[7]
Poenis coniunxisset, dux
cautus et providens Scipio victus necessitatibus
temerarium capit consilium, ut nocte Indibili
obviam iret et, quocumque occurrisset loco, proelium
consereret.
[8]
relicto igitur modico praesidio in castris
praepositoque Ti. Fonteio legato media nocte profectus cum obviis hostibus manus conseruit.
[9]
agmina
magis quam acies pugnabant; superior tamen, ut in
tumultuaria pugna, Romanus erat. ceterum et
equites Numidae repente, quos fefellisse se dux ratus
erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem
intulere,
[10]
et2 contracto adversus Numidas certamine novo tertius insuper advenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam pugnantis; ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos in quem
potissimum hostem quamve in partem conferti
eruptionem facerent.
[11]
pugnanti hortantique
[p. 470]
imperatori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus3 dextrum lancea traicitur; cuneusque is hostium qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum clamore per totam aciem nuntiantes
discurrunt imperatorem Romanum cecidisse.
[12]
ea
pervagata passim vox ut et hostes haud dubie pro
victoribus et Romani pro victis essent fecit.
[13]
fuga
confestim ex acie duce amisso fieri coepta est;
ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia haud difficilis erat,
[14?]
ita
effugere tantum equitum aequantiumque equos
velocitate peditum vix poterant, caesique prope
plures in fuga quam in pugna sunt; nec superfuisset
quisquam, ni praecipiti iam ad vesperum die nox
intervenisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.