Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
38. ne tamen subita res et nocturnus terror
et iam non suae fortunae consilium perturbaret,
adloquendos adhortandosque sibi milites ratus,
contione advocata ita disseruit:
[2]
"Vel mea erga
imperatores nostros vivos mortuosque pietas vel
praesens omnium nostrum, milites, fortuna fidem
cuivis facere potest mihi hoc imperium, ut amplum
iudicio vestro, ita re ipsa grave ac sollicitum esse.
[3]
quo enim -tempore, nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem ut aliqua solacia
invenire aegro animo possem, cogor vestram: omnium
vicem, quod difficillimum in luctu est, unus consulere.
[4]
et ne tum quidem, ubi quonam modo has reliquias
duorum exercituum patriae conservare possim
[p. 484]
cogitandum est, avertere animum ab assiduo maerore1 licet.2
[5]
praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno,
[6?]
neu se neu invictos per octo
annos in his terris milites suos, commilitones vestros,
neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et,
[7?]
ut imperiis
vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post
mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse
maxime censeam, id optimum ducere.
[8]
vos quoque
velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam
extinctos prosequi—vivunt vigentque fama rerum
gestarum—, sed, quotienscumque occurret memoria
illorum, velut si adhortantis signumque dantis
videatis eos, ita proelia inire.
[9]
nec alia profecto
species hesterno die oblata oculis animisque vestris
memorabile illud edidit proelium, quo documentum
dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse
nomen Romanum et,
[10?]
cuius populi vis atque virtus
non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto
saevitia fortunae emersurum3 esse.
[11]
“nunc, quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri
libet quantum audeatis duce vestro auctore. non
enim hesterno die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem, frangere audaciam
vestram, sed differre in maiorem gloriam atque
[p. 486]
opportunitatem volui,
[12?]
ut postmodo praeparati4 incautos, armati inermes atque etiam sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem,
milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam
habeo.
[13]
a vobis quoque profecto si quis quaerat
quonam modo pauci a multis, victi a victoribus castra
tutati sitis, nihil aliud respondeatis quam id ipsum
timentis vos omnia et operibus firmata habuisse et
ipsos paratos instructosque fuisse.
[14]
et ita se res
habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit minime
tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum
atque apertum habeas.
[15]
nihil omnium nunc minus
metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque
oppugnati, castra sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest ausuros nos; eo ipso quod
difficillimum videtur facilius erit.
[16]
tertia vigilia
noctis silenti agmine ducam vos. exploratum
habeo non vigiliarum ordinem, non stationes iustas
esse.
[17]
clamor in portis auditus et primus impetus
castra ceperit. tum inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et inermis in cubilibus
suis oppressos illa caedes edatur a qua vos hesterno
die revocatos aegre ferebatis.
[18]
scio audax videri
consilium; sed in rebus asperis et tenui spe fortissima
quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis
momento cuius praetervolat opportunitas cunctatus
paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.
[19]
unus exercitus in propinquo est, duo haud procul
[p. 488]
absunt. nunc adgredientibus spes aliqua est, et5 iam temptastis vestras atque illorum vires:
[20]
si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni
desierimus, periculum est ne omnes duces, omnes
copiae conveniant. tres deinde duces, tres exercitus
sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi
exercitu non sustinuit?
[21]
ut dividendo copias periere
duces nostri, ita separatim ac divisi opprimi possunt
hostes. alia belli gerendi via nulla est. proinde
nihil praeter noctis proximae opportunitatem
expectemus.
[22]
ite deis bene iuvantibus, corpora
curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra
hostium inrumpatis quo vestra tutati estis.”
[23]
laeti et audiere ab novo duce novum consilium,
et quo audacius erat magis placebat. reliquum diei
expediendis armis et curatione corporum consumptum et maior pars noctis quieti data est.
quarta vigilia movere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.