Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. dum haec in Hispania geruntur, Marcellus
captis Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide
atque integritate composuisset ut non modo suam
gloriam sed etiam maiestatem populi Romani
augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque quibus
abundabant Syracusae, Romam devexit, hostium
quidem illa spolia et parta belli iure;
[2]
ceterum inde
primum initium mirandi Graecarum artium opera
licentiaeque huius1 sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est, quae postremo in Romanos
deos, templum id ipsum primum quod a Marcello
eximie ornatum est, vertit.
[3]
visebantur enim ab
externis ad portam Capenam dedicata a M. Marcello templa propter excellentia eius generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet.
[4]
legationes omnium ferme civitatium Siciliae ad
eum conveniebant. dispar ut causa earum, ita
condicio erat. qui ante captas Syracusas aut non
desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii
fideles accepti cultique; quos metus post captas
Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt.
[5]
erant tamen haud parvae reliquiae belli
circa Agrigentum Romanis, Epicydes et Hanno,
duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab
[p. 496]
Hannibale in locum Hippocratis missus,Libyphoenicum2 generis Hippacritanus—Muttinen populares vocabant—, vir inpiger et sub Hannibale magistro omnis
belli artes edoctus.
[6]
huic ab Epicyde et Hannone
Numidae dati auxiliares, cum quibus ita pervagatus
est hostium agros, ita socios ad retinendos in fide
animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium
[7?]
adiit ut brevi tempore totam Siciliam impleret
nominis sui, nec spes alia maior apud faventis rebus
Carthaginiensium esset.
[8]
itaque inclusi ad id tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Muttinis quam fiducia magis ausi
egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt
castra.
[9]
quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab hoste quattuor ferme
milium intervallo consedit, quid agerent pararentve
expectaturus.
[10]
sed nullum neque locum neque
tempus cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti
terrore ac tumultu invectus.
[11]
postero die prope
iusto proelio compulit hostis intra munimenta. inde
revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum
trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse duces dicitur ne
absente se cum hoste manus consererent.
[12]
id ambo
aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius
gloria eius: Muttinem sibi modum facere,
[p. 498]
degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi misso ab3 senatu populoque!
[13]
is perpulit cunctantem Epicyden ut transgressi flumen in aciem exirent: nam si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae
fortuna evenisset, haud dubie Muttinis gloriam fore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.