previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. his senatus consultis perfectis sortiti1 provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit. [2] quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint. [3] circumibant enim [p. 112] senatorum domos2 cum veste sordida, adfirmantes3 se non modo suam quosque4 patriam, sed totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. [4] nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum, quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico. [5] hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt. [6] postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: [7] nunc, ne quis timore frenari eos dicere posset,5 quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse; [8] deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem conlegae optionem dari provinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri?

[9] ita senatus, cum quid placeret magis ostendisset quam decresset,6 dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum, rapiente fato Marcellum [p. 114] ad Hannibalem, [10?] facta est, ut ex quo primus post7 adversissimas haud adversae8 pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime bellicis rebus,caderet.

1 sortiti DAJK Aldus: sortirii PR: sortiri CMB: sortiri iussi conj. Weissenborn.

2 domos Weissenborn: om. P(1).

3 A.U.C. 544

4 quosque Madvig: quisque P(1)JK Aldus: quemque ay valla, Gronovius.

5 posset P(1)NJK: possit J. H. Voss.

6 decresset P: -crevisset P1? (1) Conway.

7 A.U.C. 544

8 adversissimas haud Madvig: om. P(1)NJK, a lost line, variously supplied.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: