previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti1 copia congesta telorum suppeditabat. [2] sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant. [3] Itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. [4] et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso [p. 174] successu audacia atque alacritas hostium cresceret,2 signum receptui datum est; [5] quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse; opera et difficilia esse et tempus datura3 ad ferendam opem imperatoribus suis.

[6] vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet et4 vi maiore adgredi urbem. [7] ipse, ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc, ubi eae siderent, vadis pervagatos stagnum, conpertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum5 armatos quingentos6 duxit. [8] medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. [9] hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.

[p. 176]

1 ex ingenti Gronovius: et ingenti P(1): et ingens A3?JK Aldus, Froben.

2 A.U.C. 544

3 datura kz Froben 1: -rum P(1)jz Aldus.

4 et JK Aldus, Froben: om. P(1).

5 eo secum Gronovius: eoseum P: eos P2(1)JK: eo M2x Aldus, Froben.

6 quingentos (= D) Weissenborn (cf. xlvi. 2): om. P(1)JK Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
hide References (16 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.27
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sealae
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: