previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. [2] prior Fulvius praegressus Capuam; post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent1 Hannibalem, [3?] dum ipse Tarentum oppugnaretea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi [p. 254] consisteret nec quod2 fidum respiceret habenti, ne3 remorandi4 quidem causam in Italia fore—, [4?] Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, [5?] octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum; additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. [6] hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.

[7] Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita5 induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. [8] sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut adpropinquare Marcellum audivit, castra inde movit. aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. [9] Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae [p. 256] non necessarium ducebat. [10] tractus est tamen ad id6 quod vitabat certamen. nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. [11] postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: [12] urgere atque instare eum, non iter quietos facere,7 non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. [13] his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. [14] cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus vidit, duodeuicesimam legionem in primam aciem inducit. [15] dum alii trepidi8 cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein [p. 258] prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga9 dabant. [16] cecidere in pugna fugaque10 ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis11 quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius. [17] signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.

1 detinerent JK: -eret P(1)n Aldus, Froben.

2 quod wesenberg: quid P(1)n Madvig, Conway (cf. ix. 13).

3 A.U.C. 545

4 remorandi P(1)N1 Aldus: remoranti N: morandi SpJK Froben 2.

5 ita Sp? Froben 2: om. P(1)NJK Aldus.

6 A.U.C. 545

7 non iter quietos facere Sp Froben 2: om. P(1)n Aldus, one line.

8 trepidi P(1)n Aldus: trepide SpJK Froben 2.

9 A.U.C. 545

10 fugaque A3JK: que P(3): om. AN Aldus, Froben.

11 in iis PCR?: in his MBDAN Aldus, Froben: inter quos fuere A3JK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
  • Cross-references to this page (14):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: