previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. Nero primum cum omni equitatu advenit, Porcius deinde adsecutus cum levi armatura. [2] qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat, castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, [3?] advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo, sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque. [4] sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque1 acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit; media acies praetori tuenda data. [5] Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos locat2 ; circa eos laevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat; [6] ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispaniset ibi maxime in vetere milite spem habebatsumpsit; [7] Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat. [8] ea frons quam Hispani tenebant cum sinistro Romanorum cornu concurrit; dextra omnis acies [p. 400] extra proelium eminens cessabat; collis oppositus3 arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur. [9] inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur. [10] ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani, vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures, durum in armis genus. eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco; [11] deinde crescente certamine et clamore inpotentius iam regi et inter duas acies versari, velut incerti quorum essent, haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis. [12] Claudiusquid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?” clamitans militibus, cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, [13?] postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, [14?] post aciem circumducit et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in dextrum4 hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit ut, cum ostendissent se ab latere, mox in terga iam pugnarent. [15] ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque, [p. 402] et ad Gallos iam caedes pervenerat. [16] ibi minimum5 certaminis fuit; nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;6 [17] et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos capiendosque adfatim praebebat.

1 directaque R2MBDAJK Madvig, Conway: derectaque PCRN.

2 locat SpJK Froben 2, Luchs: conlocat P(1)n Aldus.

3 A.U.C. 547

4 dextrum glareanus, Eds.: sistrum PRM: sinistrum P4 (3)NJK Aldus, Froben, Conway (who assumes omission of a line, evectus in dextrum, following this).

5 A.U.C. 547

6 gestabant P(1)n Aldus, Eds.: gerebant SpJK Froben 2, Conway.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (27 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: