previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Valerio Messalla praefecto classis cum parte navium in Africam praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, [2?] ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit, ubi1 de suis rebus gestis commemoravit: [3] cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe [p. 218] cladibus bellatum esset, se eam provinciam2 confecisse. neminem Carthaginiensem in Sicilia esse; neminem Siculum non esse;3 [4] qui fugati metu inde afuerint, omnis in urbes, in agros suos reductos arare, serere;4 [5] desertam recoli terram, tandem5 frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium. [6] exim Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis, honores omnibus ad exsolvendam fidem consulis6 habiti. [7] Muttines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribunis7 plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.

[8] dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso in agrum Uticensem escensionem fecit; [9] eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque in8 Siciliam tramisit, tertio decumo die quam profectus inde erat,9 Lilybaeum revectus. [10] ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta, ut sciret quo in statu res Africae10 essent: [11] quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, [p. 220] Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede11 conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, [12?] ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam victoriam credere Carthaginienses; [13] classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi traiecturam. [14] haec recitata a consule ita movere senatum ut non exspectanda comitia consuli censerent,12 sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto13 extemplo in provinciam redeundum. [15] illa disceptatio tenebat, quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrumeum autem Italia14 terminarinegabant dictatorem dici posse. [16] M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet, populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent. [17] cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebem15 rogarunt, plebesque scivit [p. 222] ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator16 diceretur. [18] sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab conlega rei publicae subveniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. [19] ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.

1 ubi P(1)n Aldus: ibi SpJK Froben 2.

2 A.U.C. 544

3 non esse, placed here by Madvig: after afuerint P(1)NJKSp?

4 serere N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

5 tandem, here P(1)n Aldus: before terram JK Froben 2.

6 consulis SpJK Froben 2: a consule P(1)n Aldus: consulis a consule conj. Conway.

7 tribunis x Luchs: abbrev. P(1)NK: tribuno j Eds.

8 atque in JK Froben 2: et ad P(1)n Aldus.

9 erat N3JK Froben 2: om. P(1)N.

10 res Africae SpJK Froben 2: Africae res P(1)n Aldus.

11 A.U.C. 544

12 censerent P(1)n Aldus: censeret SpJK Froben 2.

13 dictatore . . . dicto SpJK Froben 2: -rem . . . dici et P(1)n Aldus.

14 Italia A3JK Madvig: in Italia P(1)n Aldus, Froben.

15 plebem k Conway: pl or plebis P(1)NJ Aldus, Froben.

16 A.U.C. 544

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus English (Frank Gardner Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1943)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (59 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (34):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: