previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis [2?] in ea tuenda unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus1 . . . qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia2 rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. [3] levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. [4] sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent, primi insequentes3 extrahentes manu, postremi sublevantes eos qui prae se irent,4 in summum evadunt. [5] inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis. [6] tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis pervenit. [7] ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt; adeo vestigia quoque [p. 86] urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis5 cordi est.

[8] Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo convenae, sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. [9] Sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum, terrorque inde6 ac desperatio invaserat; [10] et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. [11] his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano prodit. [12] mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.

1 subeuntibus, followed by s.c. tr. in P(3)N, the meaningless abbreviation apparently representing something unintelligible in P's archetype. Aldus supplied scalis moenia, Alschefski, contra.

2 quia Sp? Froben 2, Luchs, Conway: quae P(1)NJK Aldus, Eds.

3 insequentes (or -is) SpN3JK Froben 2: sequentis (or -tes) P(1)n Aldus.

4 prae se rent Sp?N3JK Froben 2: praeirent P(1)n Aldus.

5 A.U.C. 548

6 inde Sp?JK Froben 2: deinde P(1)n Aldus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (19 total)
  • Commentary references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.27
  • Cross-references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castulo
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cerdubellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clauus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Himilco Punicis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iliturgis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Infans
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CA´STULO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ILLITURGIS
    • Smith's Bio, Himilco
    • Smith's Bio, Lae'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: