previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen memores Aesculapium [p. 246] quoque ex Graecia quondam hauddum ullo foedere1 sociata valetudinis populi causa arcessitum, [2?] tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum quae posset populi Romani causa, [3?] legatos ad eum decernunt M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium2 Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremelium Flaccum et M. Valerium Faltonem. [4] iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani adirent eas terras ad quas concilianda maiestas nomini Romano esset decernunt. [5] legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet. [6] responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore quod peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent ut eam qui vir optimus Romae esset hospitio exciperet.3 Pergamum ad regem venerunt. [7] is legatos comiter acceptos Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque [p. 248] iis lapidem quam matrem deum esse incolae dicebant4 tradidit ac deportare Romam iussit. [8] praemissus5 ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari; quaerendum virum optimum in civitate esse qui eam rite hospitio acciperet.

[9] Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum causa dictus exercitusque eius dimissus, magister equitum L. Veturius Philo. comitia per dictatorem habita.6 [10] consules facti M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, [11] cum provinciam Graeciam haberet. praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L. Scribonius Libo, M. Pomponius Matho. comitiis perfectis7 dictator sese magistratu abdicavit. ludi Romani ter, plebei septiens instaurati. [12] curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem gessit. [13] Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt. aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat. [14] et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.

1 A.U.C. 549

2 Metellum . .. Sulpicium N3HJK: om. P(1)N, two lines.

3 exciperet P(3)N: ac- JK Aldus, Froben: re- B.

4 A.U.C. 549

5 Praemissus P(3)C4JK-sis CH): remissus Sp? Rhenanus.

6 habita here HJK Aldus, Froben: before per P(1)N.

7 perfectis HJK Froben 2: peractis P(1)n Aldus, Conway.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (85 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
  • Cross-references to this page (58):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: