previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. cum de supplemento legionum quae in provinciis erant ageretur, tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum benignitate metu non ultra pati. [2] erectis exspectatione patribus subiecerunt colonias Latinas duodecim quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent milites dare, eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et beneficii causa habere, [3?] cum interim boni oboedientesque socii pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis omnium annorum dilectibus exhausti essent. [4] sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam oblitteratae quam ira irritata1 est. [5] itaque nihil prius referre consules passi, decreverunt ut consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea, Calibus, Alba, Carseolis, Sora,2 Suessa, Setia, Circeis, Narnia, Interamnahae namque coloniae in ea causa erantRomam excirent; [6] iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum plurimum dedisset populo Romano, ex quo hostes in Italia essent, duplicatum eius summae [p. 264] numerum peditum daret et equites centenos vicenos;3 [7] si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam locupletissimi legerentur mitterenturque ubicumque extra Italiam supplemento opus esset. [8] si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari priusquam imperata fecissent. [9] stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis4 coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus 10 datadari autem placere eandem quam populo Romanodeferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent.

[11] ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque earum coloniarum consules cum milites5 stipendiumque imperassent, alii aliis magis recusare ac reclamare; [12] negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula imperetur, enisuros; [13] orare atque obsecrare ut sibi senatum adire ac deprecari liceret; nihil se quare perire merito deberent admisisse; sed si pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi Romani ut plus militum darent quam haberent posse [p. 266] efficere. [14] consules obstinati legatos manere Romae6 iubent, magistratus ire domos7 ad dilectus habendos: nisi summa militum quae imperata esset Romam adducta, neminem iis senatum daturum. [15] ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis duodecim coloniis, per- longam vacationem numero iuniorum aucto, haud difficulter est perfectus.

1 quam ira irritata (or in-) A3N3HJK Froben 2: om. P(1)N, one line.

2 Sora A3N3HJK Aldus, Froben (cf. XXVII. ix. 7): om. P(1)N.

3 A.U.C. 550

4 iis PCR:his R2MBDANH: Om. JK.

5 milites ANHJK: -ter P(3)N.

6 A.U.C. 550

7 domos A3HJK Aldus, Froben: -mum P(1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.66
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.42
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Narnia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nepete
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Setia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sora
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessa Aurunca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sutrium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Alba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ardea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cales
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Carseoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Circeii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Coloni
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Formula
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Interamna
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), DECURIO´NES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SOCII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TIRIBU´TUJM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALBA FUCENSIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARSE´OLI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NA´RNIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NE´PETE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SORA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SU´TRIUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: