Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. altera item res prope aeque longo neglecta
silentio relata a M. Valerio Laevino est, qui privatis
conlatas pecunias se ac M. Claudio consulibus reddi
tandem aequum esse dixit;
[2]
nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam praecipuam curam
esse; nam praeterquam quod aliquid proprie ad consulem eius anni quo conlatae pecuniae essent pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse inopi
aerario nec plebe ad tributum sufficient.
[3]
grata ea
patribus admonitio fuit; iussisque referre consulibus
decreverunt ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam praesentem ii qui tum essent, duas tertii
et quinti consules numerarent.
[4]
omnes deinde alias curas una occupavit, postquam Locrensium clades, quae ignoratae1 ad eam
[p. 268]
diem fuerant, legatorum adventu volgatae sunt.2
[5]
nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut neglegentia iras hominum inritavit.
[6]
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus,
in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes3 ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
[7]
quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a Q. Pleminio legato Romanisque militibus quae pati ne Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare4 uti sibi patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem facerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.