previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos legatos esse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; [2] et legati gratia quanta esset apud imperatorem expertos esse, cum inter eum et tribunos cognita causa tribunos1 in vincla coniecerit, legatum aeque sontem aut magis etiam in ea potestate reliquerit.

[3] iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius natum eum2 ad conrumpendam disciplinam militarem arguere; [4] sic et in Hispania plus prope per3 seditionem militum quam [p. 282] bello amissum. externo et regio more et indulgere4 licentiae militum et saevire in eos. [5] sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam dicere ac, si vera forent quae Locrenses quererentur, in carcere necari bonaque eius publicari; [6] P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus, revocari, agique cum tribunis plebis ut de imperio eius abrogando ferrent ad populum; Locrensibus coram senatum respondere quas iniurias sibi factas quererentur, eas5 neque senatur neque populum Romanum6 factas velle; [7] viros bonos sociosque et amicos eos appellari; liberos,7 coniuges quaeque alia erepta essent restitui; pecuniam quanta ex thensauris Proserpinae sublata esset conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi, [8?] et sacrum piaculare fieri ita8 ut prius ad conlegium pontificum referretur, quod sacri thensauri moti, aperti,9 violati essent, quae piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret; [9] milites qui10 Locris essent omnes in Siciliam transportari; quattuor cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros adduci.

[10] perrogari eo die sententiae accensis studiis pro [p. 284] Scipione et adversus Scipionem11 non potuere.12 [11] praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus iactabatur: [12] cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio; libellis eum palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque13 cohortem totam Syracusarum amoenitate frui; [13] Carthaginem atque Hannibalem excidisse de memoria; exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti metuendum.

1 cognita causa tribunos A3N3HJK Eds.: om. P(1)N, one line.

2 eum P(1)n Aldus: or. Sp? HJK Froben 2.

3 prope per SpN3h Froben 2: proter PCR: propter MBDAN: prope JK Aldus.

4 A.U.C. 550

5 eas P(1)NJK Aldus: om. Sp?H Froben 2.

6 Romanum (or r.) B1 Aldus, Froben: om. P(1)NHJK.

7 liberos A3N3HJK: om. P(1)N.

8 et sacrum . . . ita P(1)NJK Aldus, Froben: om.SpHx.

9 aperti SpprobablyA3N3HJK Aldus, Froben: om. P(1)N.

10 qui P2 (1)NHJK: quiqui P.

11 et adversus Scipionem P(1)n Aldus, Froben: om. SpHJK.

12 A.U.C. 550

13 que A.yJK Aldus, Froben: om. P(1)NH Conway (bracketing segniter).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (42 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
  • Cross-references to this page (15):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (19):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: