previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. per eosdem forte dies cum Laelius et [p. 402] Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam1 pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu2 desideratum concessere. [2] Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus. [3] stimulabat3 aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent facere. [4] igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos, arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. [5] exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope. novo atque incondito, ire ad hostes pergit. [6] et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et, cum pulsos indignatio accenderet, plures subire, [7?] quod inritamentum certaminum equestrium est, cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.

[8] ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum4 equestre proelium erat, multitudo [p. 404] Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace emittente,5 sustineri vix poterat; [9] deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas6 viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, [10?] dein stare ac prope turbari7 novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem quidem sustinere peditis praesidio audentem. iam signa quoque legionum adpropinquabant. [11] tum vero Masaesulii non modo primum impetum, sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.

1 A.U.C. 551

2 diu P(3)NJK Aldus, Froben: om.SpHV.

3 Stimulabat P(3)N Aldus: -bant SpN3HVJK Froben 2.

4 sincerum P(3)N(-re AN): om. HVJK Aldus, Froben.

5 A.U.C. 551

6 suas CHVJK Aldus, Froben, Eds.: suis A6 Conway: suam P(3).

7 prope turbari k Aldus, Froben, Eds.: propere turbari A3 (-are J): propere turbati P(3)N: prope torpere turbati novák (with stupere M. MÜller).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (22 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.21
  • Cross-references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Laelius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Punicum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syphax
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Smith's Bio, Lae'lius
    • Smith's Bio, Lucre'tius
    • Smith's Bio, Masinissa
    • Smith's Bio, Syphax
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: