Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Scipio C.
Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso,
cum quibus et Masinissae legati
profecti sunt,
ipse ad Tyneta rursus castra refert et
quae munimenta incohaverat permunit.
[
2]
Carthaginienses non brevi solum,
sed prope vano gaudio ab
satis prospera in praesens oppugnatione classis
perfusi,
post famam capti Syphacis,
in quo plus prope
quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant,
perculsi,
[
3?]
iam nullo auctore belli ultra audito
oratores ad pacem petendam mittunt triginta
seniorum principes;
id erat sanctius apud illos
consilium maximaque ad ipsum senatum regendum
vis.
[
4]
qui ubi in castra Romana et in praetorium
pervenerunt,
more adulantium—
accepto,
credo,
ritu
ex ea regione ex qua oriundi erant—
procubuerunt.
[
5]
conveniens oratio tam humili adulationi fuit,
non
culpam purgantium,
sed transferentium initium
culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores.
[p. 424]
[
6?]
veniam civitati petebant civium temeritate bis iam1 2 eversae,
incolumi futurae iterum hostium beneficio;
imperium ex victis hostibus populum Romanum,
[
7?]
non perniciem petere;
paratis oboedienter servire
imperaret quae vellet.
[
8]
Scipio et venisse ea spe in Africam se ait,
et spem
suam prospero belli eventu auctam,
victoriam se,
non pacem domum reportaturum esse;
[
9]
tamen,
cum
victoriam prope in manibus habeat,
pacem non
abnuere,
ut omnes gentes sciant populum Romanum
et suscipere iuste bella et finire.
[
10]
leges pacis se has
dicere:
captives et perfugas et fugitiuos restituant;
exercitus ex Italia et Gallia deducant;
Hispania
abstineant;
insulis omnibus quae inter Italiam
atque3 Africam sint,
4 decedant;
[
11]
naves longas praeter viginti5 omnes tradant,
tritici quingenta,
hordei trecenta milia modium.
[
12]
pecuniae summam quantam imperaverit parum convenit;
alibi quinque
milia talentum,
6 alibi quinque7 milia pondo argenti,
alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio.
[p. 426]
[
13]
“
his condicionibus”
inquit “
placeatne pax triduum ad8 consultandum dabitur.
si placuerit,
mecum indutias
facite,
Romam ad senatum mittite legatos.”
[
14]
ita
dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones
pacis cum censuissent,
quippe qui moram temporis
quaererent,
dum Hannibal in Africam traiceret,
legatos alios ad Scipionem,
[
15?]
ut indutias facerent,
alios
Romam ad pacem petendam mittunt,
ducentes
paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos,
quo impetrabilior pax esset.