previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

40. legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. [2] ubi1 cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema [p. 516] Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum2 ingenti laetitia patrum exposuisset, [3?] adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. In contionem inde3 prodire iussus gaudiumque id populo inpertire. [4] tum patefacta4 gratulationi5 omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis nam hi6 quoque venerantpetentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.

comitia inde habita. [5] creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus; praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. [6] De provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.

[7] Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret, facilem7 victoriam,8 seu iam finiretur, finiti tanti belli se9 consule gloriam petens. [8] negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia10 Africa decreta esset, concedente [p. 518] conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius11 certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat. [9] Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno12 nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant; [10] ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decrevisse.13 [11] multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. [12] patres igitur iuratiita enim conveneratcensuerunt uti consules provincias inter se conpararent sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset in Siciliam navigaret; [13] si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; [14] si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare; [15] si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. [16] alter [p. 520] consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio14 praetore acciperet.

1 Ubi CBDAN Aldus, Froben: ibi VJK.

2 A.U.C. 552

3 inde A3N3VJK Aldus, Froben: om. CBDAN.

4 patefacta C7B1A3N3VJK Froben 2: paterfacta CBD: patuere facta AN Aldus (faciendae Gronovius).

5 gratulationi Gronovius: -ne CBDANVJK.

6 hi BANV: hii CDA3J: ii K Aldus, Froben.

7 facilem CBDN3VJK: facile AN.

8 victoriam N3VJK Froben 2: victoriam fore CBDAN Aldus.

9 se CBDANVJK Aldus, Froben, Alschefski, Conway: a se J. Perizonius, Eds.

10 provincia A3N3VJK: -iam C: om. BDAN Aldus, Froben.

11 A.U.C. 553

12 priore anno A3N3VJKx Aldus, Froben: anno C: om. BDAN.

13 decrevisse CB1DA5:-cresse BANJK : -cretum N3.

14 A.U.C. 553

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (28):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: