previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

42. tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. [2] priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit, partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, [3?] sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, [4?] partim1 postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, [p. 524] tum capti2 in vinclis essent, sibi restituerentur.3 [5] adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; [6] dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. [7] De his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi simile4 responsum tulerunt: bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum. [8] dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac5 bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. [9] et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere, [10?] gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit,6 armis tueatur.

[11] cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, [p. 526] legati Carthaginienses vocati. quorum aetatibus7 dignitatibusque conspectisnam longe primi civitatis eranttum pro se quisque dicere vere de pace agi. [12] insignis tamen inter ceteros Hasdrubal eratHaedum populares cognomine appellabant—, pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae. [13] eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. [14] qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior8 venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate [15?] uterentursi se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent. raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; [16] populum Romanum eo invictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret.9 [17] ex insolentia quibus nova bona10 fortuna sit inpotentes laetitiae insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse. [18] ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium11 ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: [p. 528] nihil iis qui modo orbem prope terrarum12 obtinuerint13 armis superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos non terra, [19?] non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros,14 si non in ea15 quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit.16 [20] cum flecti misericordia patres appareret, senatorum17 unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent, [21] cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. “per eosdeminquit Hasdrubal, “quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.”

1 partim Froben, Eds.: om. CBA3N3VJK Aldus.

2 tum capti CB: capti A3N3VJ: captique k Aldus, Froben.

3 A.U.C. 553

4 nequaquam ipsi simile novák, most recent Eds.: nequaquam ipsi mite Conway: neq. ipsi mite c Alschefski (neque): om. B (lacuna): ipsi ante A3N3VJK Aldus, Froben: ipsi non anceps Madvig: ipsi apertum Weissenborn.

5 ac CB Eds.: om. A3N3VJK Aldus, Froben.

6 possit CB1K: posset A3N3VJK Aldus, Froben.

7 A.U.C. 553

8 Cf. xxxii. 5.

9 faceret CB Aldus: -rent A3N3VJK Froben.

10 bona CBA6JK Eds.: om. A3N3V(nova also).

11 commemorantium A3N3VJK Eds.: -ratio CB.

12 A.U.C. 553

13 obtinuerint CB(-runt): -uissent A3N3VJK Aldus, Froben.

14 habituros CBK Aldus, Froben: -taturos A3N3VJ.

15 ea, CA6? add moenia: Aldus, reads ea quoque moenia.

16 veit A3N3VJK Aldus, Froben: vellet CB.

17 senatorum CBA6 Aldus, Froben: -rem A3N3VJK.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.13
  • Cross-references to this page (17):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: