Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. Philippus collectis ex fuga qui variis casibus
pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque
Larisam ad commentarios regios comburendos, ne
in hostium venirent potestatem, in Macedoniam
concessit.
[2]
Quinctius captivis praedaque partim
venumdatis, partim militi concessis Larisam est
profectus, hauddum satis gnarus quam regionem
petisset rex quidve pararet.
[3]
caduceator eo regius
venit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad
sepulturam qui in acie cecidissent, re vera ad
[p. 304]
petendam veniam legatis mittendis. utrumque ab Romano1 impetratum.
[4]
adiecta etiam illa vox, bono animo
esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit
iam tumentes querentesque mutatum victoria imperatorem:
[5]
ante pugnam omnia magna parvaque
communicare cum sociis solitum; nunc omnium
expertes consiliorum esse,
[6?]
suo ipsum arbitrio cuncta
agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum
quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se
vertat.
[7]
et haud dubie decesserat iis aliquantum
honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. donis
regis imminere credebant invicti ab ea cupiditate
animi virum;
[8]
sed et suscensebat non immerito
Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium,
quae vanitate sua omnium aures offendebat,2
[9?]
et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. ob
eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud
omnes essent et viderentur, faciebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.