Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. hoc dimisso concilio postero die rex ad
[2?]
fauces quae ferunt in Tempe—is datus erat locus
colloquio—venit; tertio die datur ei Romanorum ac
sociorum frequens concilium.
[3]
ibi Philippus perquam
prudenter iis sine quibus pax impetrari non poterat sua
potius voluntate omissis quam altercando extorquerentur,
[4?]
quae priore colloquio aut imperata a Romanis
aut postulata ab sociis essent omnia se concedere, de
ceteris senatui permissurum dixit.
[5]
quamquam vel
inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur,
Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus “quid?
[6]
nobis” inquit “philippe, reddisne tandem Pharsalum et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas
Phthias?”
[7]
cum Philippus nihil morari diceret quo
minus reciperent, disceptatio inter imperatorem
Romanum et Aetolos orta est de Thebis;
[8]
nam eas
populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat,
quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in
[p. 310]
amicitiam cum potestas libera desciscendi ab rege1 esset, regiam societatem Romanae praeposuissent;
[9]
Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum
habuissent, restitui Aetolis aequum censebat et ita
[10?]
in foedere primo cautum esse ut belli praeda rerum
quae ferri agique possent Romanos, ager urbesque
captae Aetolos sequerentur.
[11]
“vos” inquit “ipsi”
Quinctius “societatis istius leges rupistis quo tempore
relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.
[12]
quae si
maneret, captarum tamen urbium illa lex foret;
Thessaliae civitates sua voluntate in dicionem
nostram venerunt.”
[13]
haec cum omnium sociorum
adsensu dicta Aetolis non in praesentia2 modo gravia auditu, sed mox etiam belli causae magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.
[14]
cum Philippo ita convenit ut Demetrium filium et quosdam ex
amicorum numero obsides et ducenta talenta daret,
de ceteris Romam mitteret legatos; ad eam rem
quattuor mensum indutiae essent.
[15]
si pax non
impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque
reddi Philippo receptum est. causa Romano
[p. 312]
imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae3 pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.