Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. in concilio Attalus primus verba fecit. orsus
a maiorum suorum suisque et communibus in omnem
Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis,
[2?]
senior1 iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit;
[3]
et dum
regem auferunt perferuntque parte membrorum
captum, paulisper contio intermissa est.
[4]
Aristaenus
inde, Achaeorum praetor, eo cum maiore auctoritate
auditus quod non alia quam quae Achaeis suaserat
Boeotis suadebat.
[5]
pauca ab ipso Quinctio adiecta,
fidem magis Romanam quam arma aut opes extollente verbis.
[6]
rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho
lata recitataque de societate2 cum Romanis iungenda nullo contra dicere audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur iubeturque.
[7]
concilio dimisso Quinctius, tantum Thebis moratus quantum Attali repens casus coegit,
[8?]
postquam non vitae
praesens periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa est, relicto eo ad curationem
necessariam corporis,
[9?]
Elatiam unde profectus erat
[p. 282]
redit, Boeotis quoque, sicut prius Achaeis, ad3 societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et quod reliquum belli erat conversis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

