previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. cum equi quo in loco iusserat praesto fuissent, nocte Byzaciumita regionem quandam agri vocanttransgressus, postero die ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit. [2] ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. ita Africa Hannibal excessit, saepius patriae quam suum eventum miseratus. [3] eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves aliquot Phoenicum [p. 404] onerarias cum mercibus invenisset et ad egressum eum1 e nave concursus salutantium esset factus, percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit. [4] veritus tamen ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum antemnis ex navibus conrogari, [5?] ut umbraclum2media aestas forte eratcenantibus in litore fieret. [6] quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt; multoque vino in serum noctis convivium productum. [7] Hannibal, cum3 primum fallendi eos qui in portu erant tempus habuit, navem solvit. [8] ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in naves collocandisque4 et aptandis armamentis absumpserunt.

[9] Carthagine5 multitudinis adsuetae domum Hannibalis frequentare concursus ad vestibulum aedium est factus. [10] ut non comparere eum vulgatum est, in forum turba convenit principem civitatis quaerentium; [11] et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum interfectum, idque magis vulgo fremebant, variosque vultus cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et factionibus discordi; visum deinde Cercinae eum tandem allatum est.

1 A.U.C. 559

2 umbraclum Madvig: umbraetum B.

3 cum ed. leidensis 1553: quod B.

4 collocandisque kreyssig: collocandis B.

5 Carthagine Weissenborn: Carthagine et B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (1881)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.9
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thapsus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tyrus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acylla
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Byzacium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cercina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hadrumetum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Harper's, Turris Hannibălis
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARMAMENTA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TURRIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ACHILLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CERCI´NA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THAPSUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TURRIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOCANUS AGER
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: