Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. Nabis sicut primo adventu Romanae classis
et traditione oppidorum maritimae orae conterritus
erat,
[2?]
sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis
retento, postquam id quoque traditum Romanis
audivit esse et,1 cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset,
[3?]
a maria quoque toto se interclusum,
cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in
castra misit ad explorandum si paterentur legatos
[p. 494]
ad se mitti.
[4]
qua impetrata re Pythagoras ad2 imperatorem venit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno colloqui cum imperatore liceret.
[5]
consilio
advocato cum omnes dandum colloquium censuissent,
dies locusque constituitur.
[6]
in mediae regionis
tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent,
relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus
Nabis cum delectis custodibus corporis,
[7?]
Quinctius
cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et
Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum
paucis descendit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.