Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40. Quinctius plus ex timore hostium quam ex
re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit
eos, nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.
[2]
his
comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram
rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem
advolutumque genibus tandem audivit.
[3]
prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum;
[4]
dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret,
eo deducta est res ut iis condicionibus quas ex scripto
paucis ante diebus editae erant indutiae fierent,
pecuniaque et obsides accepti.
[5]
dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis
super1 alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi,
[6?]
simul eo quod
Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant,
duce Archippo quodam praesidium expulerunt;
[7]
timocratem Pellenensem, quia clementer
[p. 524]
praefuerat, vivum fide data emiserunt. huic laetitiae2 Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio
fratre ad classem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.