previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Nabis cum prospera re elatus,1 tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit. [2] tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit castra; [3] imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, [4] texissent,2 priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit. [5] navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit. [6] inde [p. 76] littora legens cum ad propinquum castris hostium3 promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem casis ab omni parte castrorum iniecit. [7] multi prius incendio absumpti sunt quam hostium adventum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt. [8] ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam4 ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt. [9] ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, [10?] qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit. [11] inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, [12?] statuit, quoniam satis et suorum5 a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. [13] ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenemmons est decem milia passuum ab Lacedaemonepromovit.6 et Nabis, [14?] recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant [p. 78] castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non7 dubitabat. [15] inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum. [16] duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.

1 prospera re elatus kreyssig: prospere latus M: om. B.

2 texissent ed. parisina 1510: erexisset B.

3 A.U.C. 562

4 ex tam bekker: tam B: tamen ex tam M: tamen ς.

5 et suorum ed. parisina 1513: essent testes suorum Bς.

6 promovit ed. lugdunensis 1537: processit Bς.

7 A.U.C. 562

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.22
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Leucae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megalopolitae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philopoemen
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pleiae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pyrrhi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tegea.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tripolis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acriae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barbosthenes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caryae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Castra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gythium
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARBO´STHENES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LACO´NIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LEUCAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PLEIAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PYRRHI CASTRA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: