Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato
gradu ad regiam occupandam pergit.
[2]
corporis
custodes, cum in oculis res gereretur, pavor primo
cepit;
[3]
deinde, postquam abire Aetolorum agmen
videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et
spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque
ultoribus facta est.
[4]
nec movisset se quisquam, si
extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens,
frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria
cuiusquam;
[5]
sed, ut oportuit in consilio fraude
coepto, omnia in maturandam perniciem eorum, qui
fecerant, sunt acta.
[6]
dux regia inclusus diem ac
noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit;
Aetoli velut capta urbe, quam liberasse videri volebant, in praedam versi.
[7]
simul indignitas rei, simul1 contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum
fecit. aii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur2 interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum.
[8]
laconicus
[p. 110]
eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis3 tyranni; eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.
[9]
tum regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem
obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon—Minervae
aereum est templum—congregati caeduntur;
[10]
pauci
armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin
perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona
venierunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.