Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
39. Quinctius quoque his auditis, ab Corintho
veniens navibus, in Chalcidico Euripo Eumeni regi
occurrit.
[2]
placuit quingentos milites praesidii causa
[p. 116]
relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas1 ire.
[3]
Quinctius quo profectus erat Demetriadem
contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti
aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem
Romanam facturam et,
[4?]
ut praesidii aliquid esset
suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium2 ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum
pristinae societatis, rem adgressurus.
[5]
Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo
multitudo omnis Magnetum cum se effudisset,
quaesivit Villius utrum ad amicos an ad hostes venisse
se mallent.
[6]
respondit Magnetarches Eurylochus
ad amicos venisse eum; sed abstineret portu et
sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec
per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.
[7]
altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut
ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum
nunc Quinctium accusando. ita irrito incepto
Villius ad Quinctium sese recepit.
[8]
at Quinctius
nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum
copias, ipse navibus Corinthum rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.