Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. sub idem tempus M. Baebius et Philippus
rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi,
cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam eximeret, in
Thessaliam misissent,
[2?]
quia id tempus rebus gerendis
immaturum erat, in hiberna regressi, principio veris
coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt.
[3]
in
Acarnania tum Antiochus erat. advenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est
adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum
eadem celeritate capit.
[4]
inde Atracem cum se
recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat,
[p. 196]
praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus1 obsidenti Malloeam se coniungit.
[5]
sub adventum2 Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida,
quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt.
erant autem haec:
[6]
aeginium Ericinium Gomphi
Silana Tricca Meliboea Phaloria.
[7]
inde Pellinaeum,
ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis
peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat,
circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad
Philippum qui monerent ne vim ultimam experiri
vellet.
[8]
quibus ille satis ferociter respondit vel
Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi
se potestatem commissurum non esse.
[9]
postquam
apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum
eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum
oppugnandum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.