previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies1et est2 ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus divisasadversi venti tenuerunt. [2] Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. [3] qui omissis quae in Hellesponto agebat cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. [4] Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis; [p. 278] ita numero non3 ferme impares futuros se,4 [5?] ceteris5 omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum. [6] nam Romanas naves cum6 ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire; [7] suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentes, nihil praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura hostes essent. [8] movit omnes auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. [9] inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestres copias comparandas; [10] classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. [11] Romani, ubi primum aquilonesii7 namque per aliquot dies tenuerantceciderunt,8 ab Delo Phanas,9 portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. [12] Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantes instruentesque10 se ad navale certamen rediit. [13] inde [p. 280] centum quinque11 tectis navibus, apertis ferme12 quinquaginta profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.

1 Deli per aliquot dies ed. frobeniana 1535: deliberanti quod dies B: deliberantem aliquot dies ς.

2 test ς: est B.

3 non ed. frobeniana 1535: om. B.

4 se ed. frobeniana 1535: ipse B: ipsum ς.

5 A.U.C. 563

6 cum ς: om. B.

7 ii ed. frobeniana 1535: hi B: duo ς.

8 tenuerant ceciderunt ς: ceciderant tenuerant B.

9 ab Delo Phanas ς: ad bellophonas B.

10 parantis instruentisque ς: paratis instructisque B.

11 centum quinque perizonius : centum quinquaginta ς: .CL. B.

12 A.U.C. 563

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (38 total)
  • Commentary references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
  • Cross-references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Livius Salinator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Magnesia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Polyxenidas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sipylus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corycus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cyclades
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cyssus
    • Harper's, Erythrae
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), NAVIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CASYSTES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ELAEA
    • Smith's Bio, Eu'menes Ii.
    • Smith's Bio, Polyxe'nidas
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: