Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad
navale imperium Epicrates occurrit;
[2]
qui audita clade
Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor navibus in Asiam
secum reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naves sunt. aegaeo mari traiecit Chium.1 eodem
[3]
Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta2 venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves excursionibus crebris3 ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a Chio Samum [p. 332]
duae Rhodiae quadriremes, missae obviam ab Livio,4 et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit.
[4]
Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit. ibi C. Livius—is
enim est primus rogatus sententiam—neminem
fidelius posse dare consilium dixit quam eum qui id
alteri suaderet quod ipse, si in eodem loco esset,
facturus fuerit:
[5]
se in animo habuisse tota classe
Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra
gravatas, atque eas in faucibus portus supprimere;
[6]
et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in
fluminis modum longum et angustum et vadosum
ostium portus sit. ita adempturum se maris usum
hostibus fuisse inutilemque classem facturum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.