previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

43. inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat. [2] itaque ad invidiam ei faciendam legatos Ambracienses in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, [3?] bellum illatum questi, agros primum1 depopulatos, terrorem [p. 148] direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere2 cogerentur portas; [4] obsessos deinde et oppugnatos se et omnia exempla belli edita3 in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta, et, [5?] quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse: [6?] haec querentes interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat. [7] motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; [8?] sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur? [9] “Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis, patres conscripti, [10?] qui ob has res gestas4 triumphum [p. 150] a vobis postulaturus sit,5 Ambraciam captam signaque6 quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? nihil est quod se ab Aetolis separent; [11] eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est. [12] itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat vel, si in hac utique7 mavult, retineat Ambracienses suos in adventum M. Fulvii; [13] ego nec de Ambraciensibus8 nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.”

1 primum ς: om. B.

2 A.U.C. 567

3 edita ed. parisina 1513: habita Bς.

4 res gestas ς: gestas res B.

5 postulaturus sit ς: postulet B.

6 A.U.C. 567

7 utique ς: om. B.

8 ambraciensibus ς: ambracienses B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
  • Cross-references to this page (5):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (9):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: