previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49.iniquo enim loco dimicavi. dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem. quid? [2] si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? nempe oppugnandi erant. quid? Ad Thermopylas aequone loco M'. Acilius cum rege Antiocho pugnavit? [3] quid? Philippum non eodem modo super Aoum1 amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse non invenio. [4] si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis? [5] caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.2 [6] mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit. [7] an etiam per Thraciam saltus patentes qui angusti erant et plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et praestare, necubi notis [p. 172] sibi latebris delitescerent latrones Thraces, [8?] ne quid3 sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac strenuus Q. Minucius moreretur? [9] in hoc casu, quo4 infeliciter incidit ut talem civem amitteremus, haerent; [10] quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso5 die, [11?] plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt? [12] si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen6 triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est; [13] quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”

1 super Aoum edd. vett.: superatum ς.

2 earum ed. frobenriana 1535: eorum ς.

3 A.U.C. 567

4 casu quo ed. aldina: casu et hoc casu et iniquo casu ς.

5 illo ipso Weissenborn: ipso ς.

6 tamen Weissenborn: tamen per ς: tamen proconsul ed. frobeniana 1535.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (18 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.53
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thraces
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aous
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: