previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. senatus consultum inde factum est ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. [2] legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. id praecipui1 provinciae Macedoniae datum quod, cum alterius consulis legionibus2 quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. [3] et in sociali [p. 382] exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia3 peditum octingentos equites, praeter eos quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. [4] Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet quos vellet consul usque ad quinquaginta annos. [5] in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. [6] inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset ut iret quo senatus censuisset, [7] Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere4 socios navales, dimissisque si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset. [8] commeatus classi legionibus ut ex Sicilia Sardiniaque5 subveherentur, praetoribus, qui6 eas provincias sortiti essent, mandari placuit ut alteras decimas Siculis Sardisque imperarent, quod7 frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. [9] Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam,8 C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem L. Villius9 [p. 384] Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo10 senatus censuisset sors obvenit.

1 praecipui lipsius: praecipue V.

2 legionibus Fr.: legationibus V.

3 A.U.C. 583

4 recognoscere bekker: recognosceret V.

5 Sardiniaque Fr.: sardinia V.

6 qui add. Fr.: om. V

7 quod Vahlen: utquod V.

8 L. Canuleius Hispaniam add. Fr.: om. V.

9 L. Villius Sigonius: c. iulius V.

10 A.U.C. 583

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (32 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
  • Cross-references to this page (16):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: