previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera censura fuit: multis equos ademerunt. [2] in ea re cum equestrem ordinem offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt, ne quis eorum qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica vectigalia aut ultro tributa conduxissent ad hastam suam accederet sociusve aut adfinis eius conditionis esset. [3] saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab senatu ut modum potestati censoriae imponerent, tandem tribunum plebis P. Rutilium,1 ex rei privatae contentione iratum censoribus, patronum causae nancti sunt. [4] clientem eius2 libertinum parietem in Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod publico inaedificatus esset. [5] appellati a private tribuni. cum praeter Rutilium nemo intercederet, [p. 56] censores ad pignera capienda miserunt multamque3 pro contione privato dixerunt. [6] hinc4 contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine promulgatur, [7?] quae publica vectigalia aut5 ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata locatio ne esset: ab integro locarentur et ut omnibus redimendi et conducendi promiscue ius esset. [8] diem ad eius rogationem6 concilio tribunus plebis dixit. qui postquam venit7 ut censores ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente8 silentium fuit; cum9 Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit. [9] eo facto avocatam10 a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit. postero die ingentis tumultus ciere. [10] Ti. Gracchi primum bona consecravit quod in multa pignoribusque eius qui tribunum appellasset,11 intercessioni [p. 58] non parendo se in ordinem coegisset; [11] C. Claudio12 diem dixit, quod contionem ab se avocasset; et utrique censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis a C. Sulpicio praetore urbano petit. [12] non recusantibus censoribus, quominus13 primo quoque tempore iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies. [13] censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt14 et ibi obsignatis15 tabellis publicis clausoque tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum esset. [14] prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis, extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis [p. 60] positis vestem mutarunt, ut supplices plebem16 circumirent. [15] maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse, conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum. [16] adeo tamen ad extremum spei venit17 reus, ut octo centuriae ad damnationem defuerint. absoluto Claudio tribunus plebis negavit se Gracchum18 morari.

1 tribunum plebis P. Rutilium Sigonius: tr_. pl. utilium V.

2 eius add. J. F. Gronovius: om. V.

3 A.U.C. 585

4 Hinc Fr: hic V.

5 aut add. walch: om. V.

6 ita V; non accipiunt edd., aut eius delentes, aut legis addentes.

7 dixit, Qui postquam venit Fr: dixitq. postvenit V.

8 dicente Fr: dicendo V.

9 cum add. Fr: om. V.

10 avocatam Fr: avocato V.

11 qui tribunum appellasset Fr: quitribuniquitribununmappellassent V.

12 A.U.C. 585

13 quominus J. F. Gronovius: quiiminus V.

14 Libertatis escenderunt kreyssig: libertatescenderunt V.

15 obsignatis hertz: signatis V.

16 A.U.C. 585

17 venit Fr: veniret V.

18 Gracchum Fr: Graccho V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
hide References (62 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.36
  • Cross-references to this page (33):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: