previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. huius generis adhortatione accensis militum1 animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit. [2] placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in2 Macedoniam, [3] et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.

[4] praetore dimisso consul menstruum frumentum3 iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, [5?] castra movit; et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio4 iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum viam5 peteret, rettulit ad consilium. [6] aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. [7] restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. [8] in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam. [9] per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter [p. 96] petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere6 praesidiis statuit. [10] in iugum Cambuniorum montiumVolustana ipsi vocantdecem milia levis armaturae iuvenum7 cum duce Asclepiodoto mittit; [11] ad castellum, quod super Ascuridem paludem eratLapathus vocatur locus—, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. [12] ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde adeo inops consilii,8 ut obtorpuisse videretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum,9 nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.

1 A.U.C. 585

2 atque inde pergere in kreyssig: adque inde peregre inde in V.

3 frumentum add. Madvig: om. V.

4 exponere in consilio J. F. Gronovius: exponerent in concilio V.

5 viam add. novák, Ceské: post quam Sigonius: om. V.

6 A.U.C. 585

7 sic V: iuvenum del. H. J. Müller: alienigenum vel plurium gentium Madvig: varium genus M. Müller.

8 deinde adeo inops consilii hartel: deinde adeo ut obtorpuisse inops consilii V: deinde a Dio, ne obtorpuisse inops consilii gitlbauer.

9 Heracleum J. F. Gronovius: Heracleam V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (17):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=87
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lapathus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Marcius Figulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perseus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phila
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Asclepidotus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ascuris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Azorus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volustana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cambunii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Doliche
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heracleum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hippias
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ASCURIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AZO´RUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMBU´NII MONTES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DO´LICHE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LAPATHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), PHILA
    • Smith's Bio, Asclepio'dotus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: