previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum dementia in1 omnis et iustitia praetoris Romani. [2] ad Scodram inde ventum est, quod2 belli caput erat,3 non eo solum quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. [3] duo cingunt eam flumina, Clausal a latere4 urbis quod in orientem patet praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. [4] hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. [5] mons Scordus,5 longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam6 subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. [6] quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. [7] quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi7 armati defendissent, [p. 192] vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos;8 [8] nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. [9] pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. [10] triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat9 in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum, [11] sed, ut apparuit, falsa spe excitus [12?] Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis10 ex ea regione in quam missus erat adventare. qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem11 secundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit. [13] et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. [14] primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice [15?] est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio [p. 194] tribuno militum12 traditus, vix gladiatorio accepto,13 decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.

1 in add. Fr: om. V.

2 quod kreyssig: ad quod V.

3 caput erat Drakenborch: capotuerat V.

4 Clausal a latere Madvig: clausalalatere V.

5 Scordus Drakenborch: scodra et scodrus V.

6 Dardanicam heraeus: dardaniam V.

7 dispositi Madvig: disposita V.

8 A.U.C. 586

9 Barbanna navigat kreyssig: babanonauigant V.

10 coactis J. F. Gronovius: actis V.

11 eandem Sigonius: ad eam V.

12 militum Fr.: pl. V.

13 A.U.C. 586

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1880)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (56 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.20
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (23):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labeates
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Labeatis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Meliboca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oriundi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scodra
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scodrus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Teuticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Adriaticum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Anicius Gallus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Barbanna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Cassius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Clausala
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gentius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BARBANA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LABEA´TIS LACUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCARDUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SCODRA
    • Smith's Bio, Ca'ssius
    • Smith's Bio, Gallus, Ani'cius
    • Smith's Bio, Teu'ticus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (23):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: